veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi
perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi
meo
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus
meis qui sunt cognati mei secundum carnem
qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria
et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est
super omnia Deus benedictus in saecula amen
non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex
Israhel hii sunt Israhel
neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac
vocabitur tibi semen
id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt
promissionis aestimantur in semine
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam
et erit Sarrae filius
non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens
Isaac patre nostro
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum
aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior
serviet minori
sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam
praestabo cuius miserebor
igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te
ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in
universa terra
ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius
quis resistit
o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit
figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere
aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere
potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in
interitum
ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae
quae praeparavit in gloriam
quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex
gentibus
sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et
non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi
vocabuntur filii Dei vivi
Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum
Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum
breviatum faciet Dominus super terram
et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset
nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes
fuissemus
quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur
iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide
est
Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non
pervenit
quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in
lapidem offensionis
sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et
petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur